monumenta.ch > Plinius > sectio 178

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 177
{LXX} Tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. Reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est, quam globo similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, contra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum globo.